monumenta.ch > Ambrosius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 20
Sequitur versus quartus: Loquetur lingua mea verbum tuum; quoniam omnia mandata tua iustitia est. Qui didicerit iustitias Dei, loquitur verbum Dei; et qui verbum Dei loquitur, otiosum verbum non loquitur. Otiosum verbum est, loqui opera hominum. Ideo Sanctus dicit dari sibi a Domino gratiam, ut non loquatur os suum opera hominum; quia otiosum verbum est: nec solum otiosum, sed etiam periculosum, pro quo rationem sumus reddituri. Omne enim verbum otiosum quodcumque locuti fuerimus, reddemus pro eo rationem . Non enim mediocre periculum est, cum habeas tanta eloquia Dei, et Dei opera quae fecit in Genesi, fecit in Exodo, fecit in Levitico, Numeris, Deuteronomio, Iesu Nave, Iudicum libro, Regnorum, atque Esdrae libris, fecit in Evangelio, vel in Actibus apostolorum, illis praetermissis, loquaris quae saeculi sunt, audias quae saeculi sunt. Sepi aures tuas spinis : utinam et linguam tuam obsepias. Sed quod peius est, circumdata est lingua tua spinis, quae cumpungunt, et vulnerant loquentem quae mundi sunt. Ideo adversarius etiam orantibus frequenter saeculares offundit cogitationes. Si non ergo debemus audire aliena, vel superflua; quanto magis non debemus obloqui! cum dicat unicuique nostrum Scriptura venerabilis: Argentum et aurum tuum alliga: et ori tuo fac iugum et pondus . Alliga sensum tuum fida taciturnitate: alliga sermones tuos, impone iugum ori tuo; ne indomita cervice verborum se iactet. Impone pondus, ut cauto omnia quae loquimur trutinemus examine. Quibus tamen spinis ut sepias aures tuas Scriptura tibi dicit; nisi contrito corde, et timore iudicii? Salubriter ista compungunt: stimulant ista, non vulnerant; licet et vulnera utilia sint amici.